- LEMOS (De)
- De LEMOSnomen illustris in Hisp. Fam. quae Portugallicae stirpis ramus est. Cum enim Regnum hoc fundâsset ex Burgundiae Ducum, atque ita etiam Regum Galliae Capetinorum, fam. Alphonsus A. C. 1139. in eius mascula progenie idem duravit, usque ad Ferdinandum, qui Obiit A. C. 1383. Huius gener Ioh. Rex Castellae cum coronam, post Socerum, sibi vendicaret, A. C. 1385. electus est adversus ipsum ab indigenis Ioh. Ferdinandi nothus frater, in cuius posteris sceptrum continuatum est, usque ad Sebastianum, Defunctum A. C. 1578. Post cuius Obitum, cum masculus legitimus nullus superesset, inter plures diadematis procos praevaluit Rex Hispaniae, Phil. II. sed sub nepote eius Phil. IV. Lusitani Castellanorum imperium pertesi, ex Bragantinis (e Ioh. Regis fil. notho oriundis) Ioh. Regem esse iussêrunt. Ceterum huius patruus Eduardus, ex Beattice de Toledo-Oropesa herede fil. suscepit Ferdinandum, hoc titulo insignem. Sed et aliae e Bragantinis lineae ortae, inter quas domus de Castro Com. de Lemos, a Dionysio Iacobi Ducis Bragantini fratre originem haber. Ferdinando nempe II. Duce Bragantiae, Defuncto A. C. 1483. cum ambo geniti essent, minor natu Dionysius de Portugal Com. de Castro titulum nactus est; cui ex Beatrice de Castro (filia Roderici de Castro Osorio Com. de Lemos ) genitus Ferdinandus Ruiz de Castro Com. de Lemos, ex Teresia de Andrada Com. de Villalva, suscepit Petrum Fernandinum de Casiro Andrada Com. de Lemos: cui iuncta Leonora de Cueva (filia Beltramis. Bertrami de la Cueva Ducis de Albuquerque) peperit Fernandum Rodericum s. Ruiz de Castro Com. de Lemos, qui Obiit sub initium huius Sec. A. C. 1601. Pater ex Catharina de Sandoval (filia Francisci de Sandoval et Roxas March. Deniae) Petri Fernandi Com. de Lemos March. de Sarria (ux. Catharina de Sandaval et Roxas) Francisci Ducis de Taurisano (qui Ductâ Luctetiâ Gativarâ Legnanâ, Decessit A. C. 1637.) et Ferdinandi Com. de Gelves, cui nupsit Leonora de Portugallia de Gelves. Vide Phil. Iac. Spener. Theatr. Parte 1. p. 6. et in Ind. ubi Fam. Historia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.